- IN
- INin notis antiqq. intercisum diem. In. B. M. in bona memoria. I. N. EE. iultum non esse. IN. FR. P. VI. LAT. VII. in fronte pedes sex, Latum septem, uti IN. AGR. P. XX. in agre pedes viginti: cuiusmodi inscriptione sepulchri Vett. de modo agri, qui ad monumentum pertinebat, cavere soliti sunt. INC. vel INT. initio, etc. significat. Porro In, praepositio Germanis, Polonis et Bohemis in usu, cum de Dominis locorum sermo est: iis vero, qui inde duntaxat orti vel oriundi sunt, etiamsi ibi non habeant, ubi pedem figant, de, a, vel ab, tribuunt, uti docet Martin. Cromerus Polon. l. 1. p. 105. addit Aegidius Boillaeus, locorum vel dignitatum eiusmodi primogenitos dominos nude, secundogenitos vero in iisdem perinde sese indigitate, cum in Germania Feuda maiora divisionem admittant, Notis ad Lud. Davilam de Bello Germ. p. 37. apud C. du Fresne in Gloss. Vide quoque supra Ain.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.